Ecce anus in mediis sedens annosa puellis
sacra facit Tacitae - nec tamen illa tacet -
et digitis tria tura tribus sub
limine ponit,
qua brevis occultum mus sibi fecit iter...
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo
et septem nigras versat in ore
fabas,
quodque pice adstriuxit, quod acu traiecit aena,
obsutum maenae torret in igne caput,
vina quoque instillat... vini
quodcumque
relictum est, aut ipsa aut comites, plus
tamenipsa bibit, "hostiles linguas
inimicaque vinximus ora",
dicit
discedens ebriaque exit anus.