Scribere proposui de contemptu mundano
ut degentes seculi non mulcentur in vano
iam est hora surgere
a sompno mortis
pravo
a sompno mortis pravo
Vita brevis breviter in brevi finietur
mors venit velociter quae neminem veretur
omnia mors
perimit
et nulli miseretur
et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus
peccare desistamus
peccare desistamus.
Ni
conversus fueris et sicut puer factus
et vitam mutaveris in meliores actus
intrare non poteris
regnum Dei beatus
regnum Dei
beatus.
Tuba cum sonuerit dies crit extrema
et iudex advenerit vocabit sempiterna
electos in patria
prescitos ad
inferna
prescitos ad inferna.
Ad mortem festinamus ...